1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est

2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit

3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur

4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit

5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia

6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos

7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit

8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui

9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane

10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est

12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet

13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia

14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei

15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia

16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est

17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus

18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est

19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii

20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium

21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo

22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam

24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet

25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur

26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos

27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium

28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem